BRUTTIANI

BRUTTIANI
BRUTTIANI
dicti sunt apud Romanos, qui Magistratibus in provinciis apparerent. A. Gellius l. 10. c. 3. Quum Hannibal Poenus cum exercitu in Italia esset, et aliquot pugnas populus Romanus adversas pugnavisset; primi totius Italiae Bruttit ad Hannibalem desciverunt. Id Romani aegre passi, postquam Hannibal italiâ decessit superatique Poeni sunt, Bruttios ignominiae causâ non milites scribebant, nec pro sociis habebant, sed Magistratibus in provincias euntibus parere et praeministrare, servorum vicem, iusserunt. Itaque hi sequebantur Magistratus, tamquam in scenicis fabulis qui dicebantur lorarii; et, quos erant iussi, vinciebant, aut verberabant: quod autem ex Bruttiis erant, appellati sunt Bruttiani. Gellio adstipulatur Festus: Strabo quoque in fine l. 5. eandem ob causam Picentes, Lucanos, Bruttios factos esse cursores publicos et tabularios affirmat. Fulgentius Gerones quoque Bruttianos dictos refert. Praeter hanc rationem, Strabo l. 6. a Lucanis Brutios, sive, ut ille loquitur, Βρεττίους, quod desertores denotat, appellatos fuille scribit: Erant enim pastores Lucanorum, qui ab illis defecerant. Notabilis quoque locus apud Diodor, Siculum l. 16. Olymp. inquit, 106.
cum M. Popilius Laenas et Cn. Manlius Imperiosus Consulatum gererent, in Italia multitudo quaedam hominum miscellaneorum (plerique enim erant servi fugitivi) ex variis undique locis circa Lucaniam confiuxit, Hi primum vitam praedatoriam instituebant, mox excubiarum agrestium et incursionum consuetudine, rerum bellicarum exercitationem usumave sibi comparârunt. Et paulo post, Et quia plerique suerant servi, Brettii dicti sunt. Incolarum enim sermone ita fugitivi appellantur. Non mirum itaque Bruttianos pro servis ac ministris crudelitatis poni, cum ipsa vox Bruttiorum servum noter. Iustinus tamen a Brutia muliere appellationem hanc deducit, l. 23. c. 1. Vide de Servis publicis Pignorium de Servis p. 30. et seqq. de Brutianis vero, quoque in voce Brutii. Similes iis apud et Hebraeos Nethinaei fuêre, de quibus suô locô.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • Бруттиум — (Bruttium или Bruttia) южная оконечность Италии, нынешняя Calabria ultenore или итальянские провинции Реджио и Катанцаро, в древности провинция, граничившая на севере Луканией. Здесь процветали скотоводство, виноделие, культура оливковых деревьев …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Bruttĭum — (a. Geogr.), die südliche Spitze von Italien, grenzte im N. an Lucanien, von dem es westlich durch den Saus, östlich durch den Lusias getrennt war, übrigens ganz vom Meere umgeben; durchschnitten von den Apenninen, die hier den sichtenreichen… …   Pierer's Universal-Lexikon

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”